SCEMIOPHRIS Soror Ammenemis

SCEMIOPHRIS Soror Ammenemis
SCEMIOPHRIS Soror Ammenemis
post Sesostrim, regno Aegypti praefuit, teste Synellô p. 59. quemadmodum in eadem Dynastia Thebana Amenophi successit Amessis eius soror, apud Iosephum Contra Apion. et iam diu ante Nitocris tam Thebani quam Memphitici regni compos fuit, Adeo ut non tam ex paterno Testamento, quam ex Aegyptiorum veterrimo iure, ab ipsius Isidis aetate petito, dexerit Caesari Cleopatra apud Lucan. l. 10. v. 90.
------ ------ Non urbes prima tenebo Femina Niliacas. ------
Vide Marshamum Canone Chron. Sec. Iv. ubi de Regnandi iure muliebri.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”